MAGIA

MAGIA
I.
MAGIA
fons Siciliae in agro Syracusano. Item urbs Illyriae. Steph. et alia Carmaniae. Ptol.
II.
MAGIA
triplex Vossio: Primum genus totum est in occultis naturae proprietatibus indagandis, et earum operationibus promovendis; adeoque naturâ nititur, quae Deum Auctorem habet. Huc refert quaedam περίαπτα sive περιάμματα vel ἀποτροπαῖα; Latinis ab amoliendo amoleta, vulgô amuleta dicta: Negari enim, inquit, non debet, aliqua occultam habere facultatem, quâ de collo pendentia, ubi incaluerint a corpore nostro, profluvia quaedam; nobis nescientibus, effundant, cutique nostrae vel ori etiam, ac naribus infundant, eoque pacto morbis prosint variis. Alterum, per incantationes ac Magicos susurros medetur, et Homeri iam aetate, imo, secundum eum, temporibus quoque Troianis obtinuit. Quod Romanos veteres etiam adhibuisse mireris; docet autem id Cato de R. R. c. 160. ubi modum praescribit, quomodo excantanda sit luxatio aut fractura membri; cum inter alia ait: Incipe cantare in alio, S. F. motas vaeta (Aldus: danata) daries dardaries astataries dissunapiter (Ald dic una pariter) usque dum coeant. Et paulo post: Vel hôc moô; buat hanat huat (Ald. haut haut haut) ista pista sista domiabo (Ald. damiabo) damnastra. Et mox, Vel hôc modô: Huat haut haut ista sit (Ald. istagis) tarsis ardannabon dunnaustra. Ubi Aldinus habet, damaustra. Hinc Plin. l. 28. c. 2. Cato, inquit, prodidit, luxatis membris carmen auxiliari. M. Varro podagris. Ac aliquanto post: M. ervilius Nonianus Princeps civitatis, non pridem, in metu lippitudinis, priusquam ipse eam nominaret, aliusve ei praediceret, duabus literis Graecis P. A. chartam inscriptam, circumligatam lino; collo subnectebat. Similis est quartanae sanatio per Abracadabra; apud Q. Serenum Sammonicum. Sed de his optime docet Chrysostomus, ututistiusmodiamoleta praestarent, quod promittunt, satius nihilominus fore, ut morbô obeamus, quam sic recuperemus sanitatem. Vide et Francisc. Vales. de Sacra Philosophia c. 3. Tertium Magiae genus, commerciô cum Spiritibus constat, et proin plane nefarium est. Licet enim talem Magiam in Θεουργίαν, quam albam vocant. et Γοητείαν, quam nigram, nonnulli dividant, ac priorem, ut quae commerciô bonorum Spirituum fiat, licitam esse contendant: quemadmodum et Palingenius Zodiaci l. 8. ait, aera esse bonis Spiritibus refertum, atque illos Θεουργίας auctores exsistere. Melius longe Arnob. l. 1. adv. Gentes, Magi, inquit, non tantum sciunt Daemones, sed etiam quidquid miraculi edunt per Daemones faciunt: illiae aspirantibus et infundentibus praestigias edunt, vel quae non sunt videri, vel quae sunt, non videri. Et quidem in incantationibus, variis uti ceremoniis, caesis hostiis, masculô ture accensô, precibus. coloribus, et diversis metallorum ac ciborum generibus, quibus omnibus rite peractis, Daemones illis invocatos adsistere, et quae cupiunt, facere, docet Hieronym. Tomô VI. l. 3. in ad Epbes. c. 6. fol. 193. Vide quoque Clementem Recogntion. l. 2, ubi arrogantem Magorum iactantiam graphice describit, ipsum Simonem famosissimum artium clandestinarum Auctoremloquentem introducens. Recentiores inprimis barbara et horrenda Angelorum ac Potestatum nomina proferre consuevisse, quorum vi et virtute res illas παραδόξους fieri existimarint: imo eô impietatis progressos, ut
Deum Abrahami, Isaaci et Iacobi (more
a Iudaeis exorcistis mutuatô et cum arte simul ad hodiernos maleficos transmissô) veneficiis suis immiscerent, ex Origene discimus l. 1. contra Celsum, plenius l. 6. Vide quoque ad Arnobii l. 1. verba haec; Angetorum potentium nomina et remotas furatus est disciplinas, Des. Heraldum p. 40. etc. Et sane in hoc consentit omnis Sanctorum Patrum chorus, quibus potius accedendum, quam Plotini, Iamblicho et Platonicorum aliis, vide Gerh. Ioh. Voss. de Philosophia c. 8. Hornius vero nullam Magiam licitam dici posse statuit, docens Magiam priscis fuisse θεῶν θεραπείαν, quae, ut notum ex Euseb. tota circa Daemonum cultus versata fuerit, nec aliam apud antiquos reperiri: coluisse autem propterea Daemones, ut proptios in miris effectibus adiutores illos haberent. Quod proin primum Magia genus supra memoratum attinet, quae alio nomine Θαυματουργικὴ vocatur, ac ex arcanorum naturae cognitione profecta, tam mirifica molitur opera, ut causarum ignaris, vel prodigia, Daemonum artificiô, vel miracula, a divina ope profecta, videantur, non nisi impoprie ac abusivê Magiam appellari vult, voce a prisca significatione in paulo meliorem degenerante. Quod originem Magiae attinet, eam a Zoroastre, Oromazi filio, bactrianorum Rege, Chami ut quidam, volunt nepote, communis arcessit Eruditorum opinio. Ita enim Plato in Alcibiade priore, ὁ μὲν μαγείαν τε διδάσκει τοῦ Ζωροάςτρου τού Ω᾿ρομάζου, Is quidem Magiam docet Zoroastris, Oromazi filii. Et Iustino l. 1. primas artes Magicas invenisse Zoroastres dicitur. Apuleius similiter in Apol. Ego ille sum Carinondas, vel Damigeron, vel ist Moses, vel Iannes, vel Apollonius, vel ipse Dardanus, vel quicumque alius, post Zoroastrem et Hostanem inter magos celebratus est. Persis primus Magiae auctor Zardust, vel zaradust dictus est: Idem et Mog est appellalatus; unde Graeci fecerunt Zoroastrem et Zapatum: ex Mox, Mochum et Magum, verba sunt Cl. Salmas. de Hellenist. Zoroaster igitur huius artis primus in Perside Doctor exstitit, neque eam vivâ tantum voce, verum et amplissimis scriptis excoluit, Pliniô lôc. cit. et Aristotele testibus: de ea enim centum versuum milia literis exarasse legitur, quos commentariis Hermippus illustravit; Sed ipse Zoroaster vanitatem istam ab Agonace quodam hausit, qui, ut Plin. scribit, aliquot annorum milibus an te Troianum bellum floruit. Quin idem inter antiquissimos Magos recenset Apuscorum et Zaratum Medos, Babylonium Marmaridum, Hippocum Arabem, et Assyrium Zarmocenidam, quorum omnum monumenta merito perierunt. Minutius Felix in Octavio: Magroum et eloquiô et negotiô primus Hosthanes. Ita etiam Tertullian. de Pall. Tatian. Plut. de defectu Orac. Apuleius loc. supra cit. Lactantius, Alii. Etiam Magiae praeses habita est, quae modo Diana, modo Ceres, modo Minerva, Hecate, Trivia, aliisque nominibus dicta est, Tatian. eaque Magis invocata miris quibusdam sacris, uti ex Porphyrio docet Euseb. l. 3. Praepar. Euang. In Sacris antiquissimi cuiusdam Magi, qui Bileam, filius Beor, vocatur, mentio sit, quem eundem esse cum Zoroastre non pauca sunt, quae suadeant. Vide Georg. Hornium Histor. Philos. l. 2. c. 4. etc. De Magia vero veterum Aegyptiorum, Kircherum in Oedipo, uti de Magorum apud Romanos poena infra aliquid, ubi de Sacrilegis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • magia — sustantivo femenino 1. (no contable) Práctica que pretende producir fenómenos o resultados extraordinarios o sobrenaturales mediante la invocación de las fuerzas sobrenaturales: No me gustan los ritos de magia. magia blanca / natural Magia que… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • Magia — Album par Shakira Sortie 24 juin 1991 Enregistrement 1990/1991 …   Wikipédia en Français

  • magia — /ma dʒia/ s.f. [dal lat. tardo magīa, gr. magéia ]. 1. a. (etnol.) [pratica e forma di sapere esoterico e iniziatico che pretende di essere capace di controllare le forze della natura e di sottoporle al proprio potere] ▶◀ (non com.) magismo.… …   Enciclopedia Italiana

  • magia — (Del lat. magīa, y este del gr. μαγεία). 1. f. Arte o ciencia oculta con que se pretende producir, valiéndose de ciertos actos o palabras, o con la intervención de seres imaginables, resultados contrarios a las leyes naturales. 2. Encanto,… …   Diccionario de la lengua española

  • magia — {{/stl 13}}{{stl 8}}rz. ż IIb, lm D. magiagii {{/stl 8}}{{stl 20}} {{/stl 20}}{{stl 12}}1. {{/stl 12}}{{stl 7}} sztuka wywoływania za pomocą pewnych technik (gestów, czarnoksięskich zaklęć, obrzędów) złudzenia zjawisk nadnaturalnych, także ogół… …   Langenscheidt Polski wyjaśnień

  • Magia PH 2-G — (Плая дель Кармен,Мексика) Категория отеля: Адрес: 1st Ave. Between 16 Street and Cons …   Каталог отелей

  • magia — s. f. 1. Religião dos magos. 2. Produção de atos extraordinários e sobrenaturais. 3.  [Figurado] Encanto; fascinação. 4. magia branca: arte de aproveitar os segredos da física, da mecânica, etc., para produzir efeitos surpreendentes. 5. magia… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Magia — Para otros usos de este término, véase Magia (desambiguación). Magia (del latín magia, derivado a su vez del griego μαγεία, de igual significado que en español, probablemente del antiguo persa magush, que contiene la raíz magh : ser capaz , tener …   Wikipedia Español

  • Magia — (Del lat. magia < gr. mageia.) ► sustantivo femenino 1 OCULTISMO Conjunto de prácticas y procedimientos para producir efectos que supuestamente no se atienen a las leyes naturales: ■ asegura que es bruja y practica la magia. 2 ESPECTÁCULOS… …   Enciclopedia Universal

  • magia — s f 1 Conjunto de creencias, ritos, procedimientos e instrumentos que pretende dominar a la naturaleza o lograr efectos extraordinarios invocando a las fuerzas sobrenaturales o diabólicas, y apelando a relaciones ocultas, pero efectivas, entre… …   Español en México

  • magia — {{#}}{{LM M24447}}{{〓}} {{SynM25050}} {{[}}magia{{]}} ‹ma·gia› {{《}}▍ s.f.{{》}} {{<}}1{{>}} Conjunto de conocimientos y prácticas que permiten la manipulación de las fuerzas ocultas de la naturaleza o la invocación de espíritus para conseguir… …   Diccionario de uso del español actual con sinónimos y antónimos

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”